Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Prophetia Isaiae
Caput 1 · 4
Vulgata
vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum
Glossa Ordinaria
Vae genti,etc.HIER., ibid.In hoc titulo, personam, causam, tempusque commemorat; secundo, attentos facit; tertio, narrat quid locutus Dominus; quarto, quasi in excessibus gentem increpat peccatricem.Vae genti.etc. Aeternum minatur interitum, quia respuunt Filium, qui salutem attulit.Iniquitate.ID. ibid.Unde:Iniquitas sedet super talentum plumbiZACH. 5.; unde alibi:Quasi onus grave, gravatae sunt super mePsal. 37..Nequam.Alii, pessimorum, ut non seminis sit vitium, sed malitiae eorum, qui voluntate propria Deum dereliquerunt. Non enim boni et mali diversa putanda est natura.Blasphemaverunt.Dicentes:Daemonium habes,etSamaritanus es tuJoan. 8.; etNon habemus regem nisi Caesarem;etNonne hic est Filius fabri?Abalienati sunt.HIER., ibid.Qui dicebantur pars et filii DeiJoan. XIX; Matth. 13.. Dicitur de eis:Filii alieni mentiti sunt mihiPsal. 17., unde:Nemo mittens manum suam ad aratrum,etc.Luc 9., unde Apostolus:Ad priora se extendens, posteriorum oblitusPhilip. 3..