Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Mattheus

Caput 1 · 7

Vulgata

Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa

ID XML 37691

Glossa Ordinaria

Salomon autem.Christus est Salomon, id estpacificus,quia ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Ipse est Roboam, id est impetus populi, qui velociter populos convertit ad fidem.Roboam.De isto dicitur:Dabo ipsi Roboam tribum Judam, ut remaneat lucerna David cunctis diebus in IsraelIII Reg. 11.. Quod ad litteram non potest accipi, quia nec Israel cunctis diebus exstitit, nec de David post Christum dux aliquis in Israel fuit. Sed Christus lucerna est aeterna in coelesti Israel, et ideo servatur semper. Super solium autem David dicitur sedere Christus, quia regnum David temporale figuravit aeternum Christi regnum.Abias.Pater Dominus, id est, Christus, qui dicit:Ego ero illi in Patrem, quia tanquam Dominus omnia quaecunque voluit fecitPsal. 113.. Qui etiam est Asa, id est, attollens, quia ipse abstulit peccata mundi.

ID XML 45667