Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Mattheus

Caput 1 · 6

Vulgata

David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae

ID XML 37690

Glossa Ordinaria

David autem rex.Mystice David, id est Christus qui Goliam, id est diabolum superavit. Ipse est manu fortis, vel visu desiderabilis. De eodem dicitur:Dominus fortis et potensPsal. 23., etc. Et iterum:Speciosus forma prae filiis hominumIbid. 44..Uriae.Uria, lux mea Dei scilicet, id est, diabolus, qui dixit:Similis ero AltissimoIsa. 14.: cui Ecclesiam conjugatam Christus de solario paternae majestatis adamavit, et pulchram factam sibi matrimonio copulavit. Urias qui est figura diaboli,lux mea Deusinterpretatur, qui adhuc transformat se in angelum lucis, et lucem Dei se facit.

ID XML 45666