Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Mattheus

Caput 1 · 23

Vulgata

ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus

ID XML 37707

Glossa Ordinaria

Ecce virgo.Admiratur propheta Isaias, et quasi omnes de somno suscitans, ait:Ecce virgo in utero habebitIsa. 7.. Spiritui sancto praesens erat quod in tempore nondum erat.Ecce virgo,etc. Dicunt Judaei quod non est hoc nomen integritatis, sed aetatis puella. Sed quomodo tunc est signum? Sensum Isaiae sequitur, non verba. Pro concipiet, ponit:In utero habebit:et vocabunt, pro vocabis, vel vocabitur.Emmanuel.Proprium est Christi, ut Jesus, quia cum his quos salvat, semper adjuvando perseverat.Tribus de causis de Veteri Testamento astruit ea quae ponit in Evangelio: pro testificatione, ut habeat testimonium a lege et prophetis: pro confirmatione fidei, quia facilius credimus cum videmus impleta quae sunt praedicta: pro conjunctione Novi et Veteris Testamenti.

ID XML 45683