Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Mattheus
Caput 1 · 22
Vulgata
hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem
Glossa Ordinaria
Hoc autem,etc. Quod propinquo est desponsata: quod inventa est in utero habens: quod peperit virgo: quod Jesus vocatus est: quod salvat. Hoc enim ait Evangelista, quando jam omnia impleta erant.Ut adimpleretur.Isaiae prophetia, signum est praescientiae Dei, quia quod dicit certum est a Deo praesciri: et ideo ab homine debet timeri. Nullum autem signum quod designat, efficit: sed tantum signat quod ostendit, sic prophetia non necessitatem oerum facit quae praedicit, sed signum est praescientiae Dei.HIER.Non est necessitas rerum ex eloquio prophetarum, sed sola exhibitio veritatis. Prophetia non fecit necessitatem eorum quae dicit, sed signum est praescientiae Dei.Prophetia alia est ex praedestinatione Dei, quam necesse est omnibus modis evenire, ut sine nostro impleatur arbitrio: ut haec de qua hic agitur. Alia est ex praescientia Dei cui nostrum admiscetur arbitrium. Alia est, quae comminatio dicitur, quae fit ob signum animadversionis divinae, ut fugiant a facie arcus electi, et juste pereant incauti, et non ex praescientia: quia longe aliter scitur, quam futurum comminetur.