Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Marcus
Caput 1 · 3
Vulgata
vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
Glossa Ordinaria
Clamantis.ISID.Ad Judaeos surdos propter peccata longe positos, indignationis clamore dignos.In deserto.In deserto fit vox et clamor: quia deserta domus Judaea vacans scopata sine spiritu Dei, propheta, rege, sacerdote. Unde Jesus et Joannes quaerunt quod in deserto amissum est. Ubi vicit diabolus, ibi vincitur: ubi cecidit homo, ibi resurgit.Parate.ISID.Poenitentiam agite et praedicate. Unde Parasceve ante sabbatum, etc., usque ad ut possideamus quieti terram desiderabilem.Viam Domini.HIER.Via Domini qua ad homines ingreditur, poenitentia est, per quam ad nos Deus descendit, et nos ad illum ascendimus. Unde angeli ascendentes descendentesque memorantur super Filium hominis.Rectas facite semitas.ISID.Praecipit, ut regia via euntes, proximos diligamus ut nos, et nos, etc., usque ad ut non separetur os ab opere, nec opus ab ore.Semitae post viam, quia mandata moralia post poenitentiam secundum Marcum vel Matthaeum explanantur. Paratur via per fidem et baptismum et poenitentiam.Rectae semitae per austera indicia vestis, zonae, cibi, potus, vocis humillimae.