Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Marcus
Caput 1 · 2
Vulgata
sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam
Glossa Ordinaria
Sicut scriptum est.Marcus prophetarum testimonia praemittit quibus haec vetera et non nova, sed a prophetis praescita et praedicta asserit, in quo et Judaeos qui legem et prophetas susceperant ad Evangelium invitat: et gentiles qui Evangelium tenebant ad venerationem legis et prophetarum provocat, ne quis juxta haereticos alterum sine altero suscipiat.Ecce mitto.BEDA.Angelus dicitur Joannes non societate naturae, ut mentitur Origenes, sed officii dignitate: sicut et sacerdotes, de quibus dicitur:Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum estMal. 2..ID.Nota quod hoc testimonium:Ecce ego mitto angelum,etc., Malachiae est, utrumque tamen dicit Isaiae esse, quia, etc., usque ad omnes prophetae uno spiritu locuti sunt quasi uno ore.