Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Marcus
Caput 1 · 1
Vulgata
initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
Glossa Ordinaria
Initium Evangelii.ISID.Evangelium,bona annuntiatio,quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet. Unde:Poenitemini et credite Evangelio: et appropinquavit regnum coelorum.HIER.Quatuor Evangelia unum sunt, et unum quatuor. Itaque et Marci liber dicitur Evangelium, et similiter aliorum: quia unum omnia, et omnia unum.Jesu Christi.HIER.Jesus Hebraice, Soter Graece, Salvator Latine, Christus Graece, Messias Hebraice, unctus Latine, id est, rex sacerdos: dicitur de genere David regis, et Levitico.Filii Dei.BEDA.Matthaeus dicit:filii David filii AbrahamMatth. 1.. Marcus dicit:filii Dei,ut paulatim a minoribus ad majora, etc., usque ad Joannes ab aeternitate Verbi Dei inchoat, in resurrectione Domini consummat.