Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Iob
Caput 2 · 4
Vulgata
cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua
Glossa Ordinaria
Pellem pro pelle.Diabolus per miracula Filium Dei, sed propter humilia purum hominem putavit. Hunc ergo judicans ex aliis, qui in loco pastorum aliena damna contemnunt, quasi non motum multis subtractis, quasi quae extra se sunt, dolore propriae carnis tentat, quasi pro se doleat, qui non pro aliis. Hoc cum fieri petit, dicit desideriis; haec et per membra verbis et desideriis intulit, per quae dixit:Mittamus lignum in panem ejusJer. 11.,, id est, configendo corpori ejus stipitem crucis adhibeamus.Ibid.Pellis pro pelle datur, quia saepe, dum ictus contra oculum venit, manum opponimus, ut potius in ipsa quam in teneriori vulneremur: hoc consuete fieri sciens, dicit:Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homoQuasi, ideo Job extra se tot flagella aequanimiter sustinet, quia ne ipse feriatur, pavet: et cura sui minus de suis sentit; unde ipsum ferire expetit:Mitte manum tuam,quod Deus recte permittit, ut saepe victus obmutescat.