Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Iob
Caput 2 · 3
Vulgata
et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra
Glossa Ordinaria
Innocentiam.Innocentiam retinet qui etiam post lapsum scintilla rationis excitatus fideliter poenitet.Ibid.Quomodo Pater in Christum, cum quo idem est, motus est per Satanam? quia Christus homo non pateretur, nisi Adam peccasset, cum Satan Adam movit, in Christum Deum commovit. Frustra, quia poenam tulit sine sua culpa; sed non frustra, quia solvit quod alter rapuit.