Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XLVI: De aperta praedicatione, et miraculis Domini

Et aperte exinde praedicabat, dicens: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorumMatth. IV. Unde, et post dixerunt sacerdotes ad Pilatum: Commovit universam Judaeam, incipiens a Galilaea, usque hucLuc. XXIII, et sic impletum est illud Isaiae: Primo tempore alleviata est terra Zabulon, et terra NepthalimIsa. XI. Unde, et primitivi conversi a Domino, quia fuerunt de finibus illis, dicti sunt principes Zabulon, et principes Nephtalim. Isaias siquidem prophetavit de captivitate decem tribuum, quae in tribubus illis inchoata est. Nihilominus tamen, et de alleviatione ab onere peccati, futura in partibus illis ad praedicationem Christi, praedixit. Et circumibat Jesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum, et sanans omnem languorem in populo, et abiit opinio ejus in totam SyriamMatth. IV. Est autem Syria, omnis regio ab Euphrate, usque ad mare Magnum, a Cappadocia, usque in Aegyptum, continens inter alias provincias Palaestinam in qua Judaei habitabant: unde, et super psalmos Thabor et Hermon dicuntur montes SyriaePsal. LXXXVIII. Quandoque vero sic legitur Syria quod nullam includit partem Judaeae, et secutae sunt eum turbae multae diversarum regionum. Quas cum vidisset Jesus ascendit in montem.