Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA EVANGELICA
CAPUT XLV: De tertia vocatione discipulorum
Ambulans autem iterum Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare, et ait illis: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo, relictis retibus et navi, secuti sunt eum, omnino. Et procedens inde, vidit duos alios fratres Jacobum, et Joannem reficientes retia sua, cum Zebedaeo patre eorum, et vocavit eos. Illi autem, relictis retibus, et patre, secuti sunt eum omninoMatth. IV. Et cum transisset inde Jesus, vidit Matthaeum, qui et Levi dictus est, filium Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Qui, relictis omnibus, secutus est eumMatth. IX. Telos Graece, Latine vectigal. Iste ergo erat publicanusLuc. V, id est publica negotia administrans; quae sine peccato, aut vix, aut nunquam administrantur. Et nota a quibus, et qualibus orta est Ecclesia: si a sublimibus orta esset, virtus fidei scientiae eorum, et potentiae ascriberetur. De vocatione reliquorum determinatum non habemus.