Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA EVANGELICA

CAPUT LXXXVIII: De verbis Domini, quibus innuit triduum mortis suae

Et accesserunt quidam Pharisaeorum ad Jesum dicentes: Vade hinc, id est de Galilaea, quia Herodes quaerit te interficere, et ait aliis: Ite, dicite vulpi illi, quia ecce daemonia ejicio, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummorLuc. XIII, quod est: Ipse non occidet me, sed ego ponam animam meam, ita quod prima die mortis intrans infernum, tollam daemoni tyrannidem suam. In crastino educam captivitatem, quam sanitati restituam, dum portam paradisi apertam ei ostendam, vel ponam eam in paradiso, quae est in extremis maris ad orientem, quasi restituens hominem sanitati, quam perdiderat. Tertia die resurgam consummatus. Potest tamen hoc referri ad tres annos operationis miraculorum Christi, in quorum tertio consummatus est. Et quasi ostendens Jesus, quod non moreretur in dominio Herodis, addidit, quia non capitscript. suppl. aliquame prophetam perire extra Jerusalem.