Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA EVANGELICA
CAPUT LXXXIX: De tributo invento in ore piscis
Et cum venisset Capharnaum accesserunt quaestores census capitis, et missus a Domino Petrus ad mare, tulit piscem in cujus ore invenit staterem, id est duo didrachmata, et solvit pro se et pro DominoMatth. XVII. Etsi enim Dominus loculos haberet, tamen ea, quae data erant ei in usus pauperum, in usum proprium noluit expendere.