Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Primus Regum
Caput 1 · 4
Vulgata
venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes
Glossa Ordinaria
Venit ergo dies et immolavit Elcana deditque Phenennae,etc.HIER., l. de tradit. Heb.Hae partes, vestes intelliguntur, quae in tribus festivitatibus Paschae videlicet, et Pentecostes, et Tabernaculorum, juxta morem illius gentis, uxoribus, et liberis, ac famulis dabanturAnnae autem dedit partem unam tristis,quia non habebat filios quibus amplius daret.Phenennae,id est synagogae,et filiis dedit partes,id est, temporalia bona, juxta illud:Dedit eis regiones gentiumPsal. 104.. Et quia primum credita sunt illis eloquia Dei,Annae,id est, Ecclesiae gentiumdedit partem unam,scilicet ingenium. Bene ait.Tristis,quiaconcluserat Dominus vulvam ejusnondum enim advenerat tempus miserendi ejus, ut spirituali gratia fecundaretur. Sicut Phenenna Annam, ita synagoga gentilitatem despiciebat. Multi ex gentilibus Redemptoris adventum, ut in Job reperimus, exspectaverunt, et quia in prece perseveraverunt, tandem redemptor flenti et non capienti cibum Annae, consolationem adhibuit, dicens: