Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Primus Regum
Caput 1 · 3
Vulgata
et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini
Glossa Ordinaria
Sacerdotes DominiGREG., ibid.. Quomodo sacerdotes Domini, qui inferius filii Belial dicuntur? Eo tempore sacerdotes Domini dicti sunt, quando simulacrorum sacerdotes ex falsorum deorum nominibus censebantur, ut hoc insigni ab illis discernantur. His enim verbis eorum fides, non vita, praedicatur, quia et pravitatem exercebant operis, sed non errabant in fide conditoris.Ophni,discalceatus, sive insania conversionis.Phinees.ORIG., hom. de Elcana.Os mutum, scribas et Pharisaeos significat, etc., usque ad merito ergo dimissi sunt et Deo derelicti.