Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Ancien Testament

Primus Paralipomenon

Caput 3 · 1

Vulgata

David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide

ID XML 10361

Glossa Ordinaria

David vero.Redit ad explicandam progeniem David, quam ante dimisit, cum sobolem Amram filii Hesron enumerans pervenit ad Isai et ad filios ejus, quorum David novissimus.Jezraelitide.RAB.Jezrael civitas est in qua habitavit Naboth, quem occidit Jezabel.Daniel.ID.Daniel qui in libro Regum Cheleab, id est, vindicans patrem, quia secundum Hebraeos, disceptans cum Miphiboseth de questionibus legis, victor apparuit et patrem in eo ulcisci visus est, ne irrideretur in disputando ab homine debili vir bellicosus.

ID XML 31650