Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Primus Paralipomenon
Caput 2 · 55
Vulgata
cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab
Glossa Ordinaria
Habitantium.ID.Tradunt Hebraei Jabes fuisse doctorem legis peritissimum, in cujus conspectu sedebant filii Cinaei, qui et Jobab cognati Moysi. Scribae igitur dicuntur canentes atque resonantes, quia assidue in legis Dei locutione versabantur: in tabernaculis quoque commoratos regum narrat historia. Jabes Christum significat verum magistrum sanctorum laudes Deo canentium. Jabes enim interpretaturexsiccans,Christus autem fluxus carnalium cupiditatum in suis fidelibus exsiccavit. Cinaei, id est possessio vel possidentes, sunt omnes electi de quibus dicitur: Haereditas mea Israel, et quorum possessio Dominus est. Rechab interpretaturaurigavelascendens.Hi autem venerunt de calore patris domus Rechab, quia a patre luminum gratia Spiritus inflammati, per quadrigam virtutum in coelos ascendunt, de quibus dicitur:Quincunque Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei suntRom. 8..