Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Primus Esdrae
Caput 1 · 3
Vulgata
quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet domum Domini Dei Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem
Glossa Ordinaria
Quis est in vobis.ID., ibid.Magna in his verbis fides regis, etc., usque ad eorumque animos et manus ad salutaria dirigeret opera.Ascendat in Jerusalem.ID., ibid.Qui peccant vel saecularia curant in imo sunt: qui Deo placere desiderant, ad coelestia suspirent, omnes pompas mundi et illecebras aeternorum amore transcendant, et aedificent domum Deo in Judaea, in confessione scilicet suae iniquitatis et divinae miserationis, praeparent corda sua quae Deus habitare et illustrare dignetur, et proximos ad idem invitare verbis et exemplis nitantur.