Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Numeri
Caput 1 · 11
Vulgata
de Beniamin Abidan filius Gedeonis
Glossa Ordinaria
De tribu Benjamin.Benjamin Jerusalem significat, quae est in tribu sua: cujus populus, secundum prophetiam Rachel, Bennoni, id estfilius dolorisfuit, quia gravi dolore matrem affecit. Sanguinem enim prophetarum fudit, et in Christi necem conspirans ait:Sanguis ejus super nos et super filios nostrosMatth. 27.. In credentibus vero, juxta patris prophetiam,filius dextrae.Benjamin quoque gentilem populum potest significare, qui filius doloris fuit Christianos persequendo. Filius etiam dextrae potest dici, quia in judicio ad dexteram Dei erit, vel quia dextera, id est bona opera, facit. Hujus populi Abidan, id estpater meus,judex, filius Gedeonis, qui interpretaturtentatio iniquitatisvelhumilitatis;princeps est: quia Christusquem humilem Judaeus sprevit et diabolus inique tentavitcaput est credentium, et judex venturus vivorum et mortuorum. Moraliter, Benjamin,filius dextrae,significat eos qui fortiter pugnant contra inimicos, et fortiter premunt tentationis stimulos, nec femineum aliquid vel molle in se dominari permittunt.