Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Numeri
Caput 1 · 10
Vulgata
filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur
Glossa Ordinaria
Joseph.Idem Joseph, pater duarum tribuum, Christum significat, Patrem populorum duorum et lapidem angularem. Ephraim minor, Manasse primogenito praelatus, gentilem populum Judaico praelatum. Unde:Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in IsraelMatth. 8..Elisama.Elisama Christum significat, de quo dicitur:Factus est obediens Patri usque ad mortem,etc.Philip. 2.. Qui de se ait:Quae audivi ab eo haec loquor in mundoJoan. 8.. Hic est filius Ammiud, id estpopuli inclyti,de stirpe scilicet regum, patriarcharum et prophetarum.RAB.Elisama princeps in tribu Ephraim, significat eos qui attente verbum Dei audiunt corde bono et optimo, et fructum afferunt in patientia.Manasses,etc.Obliviosus,ea scilicetquae retro sunt obliviscens et in anteriora se extendens: ut acci piat coronam vitae, quam retribuet Deus diligentibus sePhilip. III; Jac. 1..Gamaliel.Gamaliel,reddidit mihi Deus,filius Phadassur, id estredemptionis validae,princeps est in tribu Manasse, qui interpretaturoblitus,velobliviosus:cum Christusquem ad vocandum populum Judaicum Pater in mundum misitin regno suo gentem obliviosam invenit. Oblitus est enim Israel creatoris sui. Non tamen omnes perierunt, sed cumplenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus fietRom. 11..