Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Mattheus

Caput 1 · 20

Vulgata

haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est

ID XML 37704

Glossa Ordinaria

Haec autem eo cogitante.Hic docemur diu deliberandum esse in incertis, ne peccetur temeritate levitatis.Ecce angelus Domini.Quia sic pie cogitat, consolari meretur, et consilium suum meliori consilio mutatur.Fili David.Recognosce quod promissum est domui David, de qua tu es et Maria, et vide impletum in ea.Noli timere.Quamvis tantum sit quantum credis, et ne timeas pro reatu, sed amplectere charitatis intuitu.Conjugem.Conjux erat non concubitu, sed affectu, non conjunctione corporis, sed copulatione animorum.Nota conjugem dici a prima fide desponsationis. Igitur dispensationis est, si quis permittitur aliam ducere post sacramentum sponsionis, et si nunquam debitum solvere possit.Bene Joseph vir, et Maria conjux dicitur, cum in eo servatur affectus amoris, quod verum conjugium, et in ea sine coitu est fructus nuptiarum.In ea natum est.De ea nasci, est in lucem produci. In ea vero nasci, est concipi, vel secundum praesentiam angeli quam habet ex Deo: cui futurum quasi praeteritum, natum dicitur.De Spiritu sancto est.Spiritus sanctus dicitur Deus, et donum Dei, et charitas, et sola charitas eum incarnari fecit.

ID XML 45680