Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Mattheus

Caput 1 · 2

Vulgata

Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius

ID XML 37686

Glossa Ordinaria

Abraham genuit Isaac: Isaac autem genuit Jacob.Ab eo congrue sit generationis exordium cui promissus est primum, in quo est benedictio omnium.Matthaeus generationem incipit ab exordio promissionis. Et etiam usque in finem libri haec agitur, ut qui ex hac generatione natus est, Deus et homo intelligatur.Ab initio ab eo cui primum facta est promissio fidei incipit, ut in hoc patre discant cui primum facta est promissio, qui et quales esse debeant qui volunt in ejus semine benedici. Matthaeus generationem descendendo incipit vel computat: quia humanitatem Christi ostendit, per quam Deus ad homines descendit. Lucas ascendendo referens formam sacramenti aperit. A baptismo enim incipiens usque ad Deum ascendit, ostendens baptizatos ascendere ad hoc, ut sint filii Dei.>Genuit.Matthaeus ponit,genuit:qui naturae filios tantum numerat. Lucas:Qui fuit:qui aliquos secundum legem vel per adoptionem filios interponit. Matthaeus ponit genuit, et non generavit, forsitan ut ille cognosceretur in fine ostensus de quo dicitur:Ego hodie genui tePsal. 2..Judam et fratres.Ideo solus Judas nominatim exprimitur, ut eum cognosceres qui ex ejus stirpe fuerat promissus.Fratres Judae memorat praetermissis fratribus Isaac et Jacob: quia illi a populo Dei quasi alieni sunt repulsi: hi velut haeredes in libro vitae scripti, et quasi patriarchae duodecim, in quibus et numerus apostolorum signatur. Sed nominatim non exprimuntur, ne ultra numerum sacramenti generatio extendatur.In semine praedictorum patrum Christus intravit in Aegyptum quod praesagiens inimicus populum premebat, et non feminas, sed mares interimebat, ut eum exstingueret.De Juda Christus quem omnes gentes susceperunt: quo veniente jam Herodes alienigena principabatur.

ID XML 45662