Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Mattheus

Caput 1 · 1

Vulgata

liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham

ID XML 37685

Glossa Ordinaria

Liber generationis.HIER.Hebraei voluminibus suis a principiis nomen imponunt, ut liber Genesis, etc., usque ad sed hic mos est in multis, maxime in prophetis, ut visio Isaiae, subaudis haec est.Filii David.Ordo praeposterus ne praemisso Abraham, generationis contextio interrumperetur. Horum duorum specialiter dicitur Filius: quia unus primus inter patriarchas, alter inter reges ad quos facta est de Christo promissio, ut Judaeis Christum ex lege venturum aperiret, in quo viderent vaticinia impleri.Filii David filii Abraham.Hos duos de omnibus elegit quorum Filius dicitur Christus, ut Judaeis quibus scribit, scientibus ex lege Christum venturum, appareret hic esse qui diu erat promissus, in quo viderentur impleri omnia vaticinia; his enim solis in Veteri Testamento legitur facta promissio Abrahae,et benedicentur in semine tuo omnes gentes terraeGen. 22..Abraham et David sunt duae columnae versantes in lege quasi in vestibulo ante ostium quod est Christus: quas ambit funiculus duodecim cubitorum, id est fides apostolorum. Amplectitur hos in genealogia patres, de quorum medio ostium Christus aperitur credentibus.

ID XML 45661