Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Ancien Testament

Iob

Caput 2 · 10

Vulgata

qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis

ID XML 13540

Glossa Ordinaria

Quasi una de stultis, etc.GREG.Quia sensus, non sexus in vitio est: non ait una de mulieribus, sedde stultis mulieribus:quod pravum sapit, accidentis stultitiae est, non conditione naturae.Si bona suscepimus, etc.Ibid.Magna consolatio est in malis bonorum reminisci, ne sit omnimoda desperatio, sicut in laetis temperat ab elatione praevisio mali. Unde dicitur: In die bonorum ne sis immemor malorum, et in die malorum ne sis immemor bonorum.Si bona,id est, si ad aeterna bona tendimus, cur non mala praesentia sustinemus?In omnibus his,etc.Ibid.Duobus modis labiis peccamus, cum non justa dicimus, vel cum justa tacemus. Sed Job nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Patientiam habuit, Deo gratias agens, insipientiam conjugis arguendo docens: et sic victus ardentius hostis instigatur, et quia uxor tacuit alios excitavit ad contumelias.In omnibus.Qua sancti in omnibus, quae extra et intus patiuntur, nec injuriis Dei excedunt, nec in contumeliis pravorum.

ID XML 32301