Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Iob
Caput 1 · 6
Vulgata
quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan
Glossa Ordinaria
Quadam autem die.GREG., lib. 2, Moral., cap. 2.In exordio qualitas et terminus rei exprimitur; ut modo, tentatio Job a die coepta dicitur, quia ad victoriam dicitur, sicut et in aliis. Nunc qualitate temporis res signatur, ut quod angeli in meridie apparent Abrahae, Judas nocte exit. Nunc loco: ut quod Israel infirmus legem non in monte, sed in imo, audit. Nunc qualitate aeris, ut quod dicitur: Hyems erat, cum praedicatur non credituris; et frigus erat, imminente negatione Petri. Nunc positione corporis, ut quod Stephanus vidit Jesum stantem.Ibid.Non dicitur aliquid factum coram Domino, etc., usque ad quo rex Achab exigentibus meritis decipiatur.Affuit inter eos.Ibid.In die Dominus Satan vidit, etc., usque ad sicut caecus non videt lumen quo illustratur.Inter eos etiam Satan.Quia bonis Dei cogitationibus quae ex Deo sunt, se interserit ut perturbet, sed eum latentem nobis Deus detegit. Unde dicitur:Unde venis?quod dicere, est ejus insidias aperire nobis.Circumivi terram.Carnalia corda scrutatur, ut mala inserat; nec transvolat, sed perambulat, quia non cito deserit quem tentat, sed moratur, ut vestigia pravitatis imprimat: contra eum Job laudatur:Nunquid considerasti servum meum,quem Deus bonum facit, et roborat, quasi in auribus Satanae laudat: unde ipse gravius contra saevit, dicens:Nunquid frustra?quasi, cur laudas quem protegis? Me despecto laudandus esset, si contra me suis viribus staret; unde malitiose expetit: sed extende paululum; dum bona abundant, mens aliquantulum erigitur, quasi bona a se: quae bona diabolus appetit male: sed Deus tentari bene sinit, ut dum in bonis illis homo concutitur, imbecillitate cognita in Deo solidetur. Unde subdit:Ecce universa substantia quam habet in manu tua est.