Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Iob
Caput 1 · 5
Vulgata
cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus
Glossa Ordinaria
Cumque in orbem,etc. In orbem dies convivii transeunt, cum praedicatione mysteria peraguntur; peractis omnibus Job pro filiis offert, quia pro apostolis de praedicatione redeuntibus Christus Patrem oravit, mittendoque Spiritum sanctum sanctificavit, emundans quidquid culpae inesse potuit.Ibid.Diluculo consurgit qui compunctionis, etc., usque ad quae expleta indigent expiationis.Ibid.Holocaustum totum incensum dicitur, etc., usque ad ante oculos Dei usque ad terminum vitae tegat.