Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Iob
Caput 1 · 14
Vulgata
nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos
Glossa Ordinaria
Boves arabant, etc.Ibid.Boves arantes, id est, boni bene operantes, asinae simpliciter viventes; hae juxta boves, quia intelligentia eorum pascuntur. Sabaei captivantes, id est daemones, pueros, id est incipientes, nondum virilis constantiae, gladio, id est desperatione aeternitatis. Nuntius qui evadit, propheticus sermo est: qui ait:Captivus ductus est populus meus: quia non habuit scientiamIsa. 5.;quia dum fiunt mala quae praedixit, quasi sanus ad Dominum redit: captivatis enim infirmis, vera praedixisse cognoscitur.