Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Ancien Testament

Iob

Caput 1 · 13

Vulgata

cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti

ID XML 13521

Glossa Ordinaria

Cum autem quadam die filii etfiliae, etc.Apostoli et omnes fideles. Major filius Judaicus populus lege generatus; minor, Gentilis in fine vocatus. In domo ergo primogeniti, apostoli convivantur: quia adhuc Scripturae sacrae deliciis in collectione solius Judaici populi vescebantur, quibus tunc dictum est:In viam gentium ne abieritisMatth. 10..Comederent et biberent, etc.Comedere, est bonis operibus gaudere: vinum bibere, est desiderio coelesti aestuare.Fratris sui primogeniti, etc.Prior nascitur in corde sapientia, etc., usque ad ut quid praeoccupata mens perdidit, afflicta recipiat.

ID XML 32283