Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Epistola Pauli ad Timotheum I

Caput 1 · 20

Vulgata

ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare

ID XML 44251

Glossa Ordinaria

Quos tradidi.Utrumque Apostolus excommunicavit, ut hoc modo excludatur a Satana regnum Satanae. Nulla enim creatura est, sive quae in veritate manet dans Deo gloriam, sive quae in charitate non stetit quaerens gloriam suam quae, velit nolit, divinae providentiae non serviat. Sed volens facit cum illa quod bonum est. De illa vero quae hoc non vult, fit quod justum est. Non ei tamen rependitur quod de ipsa juste fit, sed quo animo ipsa facit, quia neque liberam voluntatem rationabili creaturae Deus negavit, sed potestatem qua injustos juste ordinat sibi retinuit.Tradidi.Non tamen ita ut pereant, quia nihil potest Satanas, nisi permissus, qui vexat sibi datos, unde:Jam noli peccare, ne deterius tibi contingatJoan. 5.. Itaque Satana ad correptionem hominum utebatur ipsa potestas apostolica. Praevaricatores enim angeli cum principe suo diabolo recte dicuntur procuratores, vel actores divinae providentiae, et diabolus magistratus hujus mundi dicitur, sed magistratus sub Deo imperatore non facit nisi quantum illi permittitur, et procuratores actoresque hujus mundi nihil faciunt nisi quantum Dominus sinit.

ID XML 49736