Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Epistola Iohannis I

Caput 1 · 1

Vulgata

quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae

ID XML 45076

Glossa Ordinaria

Quod fuit ab initio.In natura, seu vero esse Deitatis,quod audivimus,per legem et prophetas,quod vidimus,sensibiliter hominem venientem,quod perspeximus,Divinitatem advertentes in homine,et manus contrectaverunt, de Verbo vitae:non fortuitu consentientes ei qui in carne visus, sed cum multa contrectatione Scripturas perhibentes testimonium de ipso Verbo. Quod vidit aliquis nuntiare potest aliis, quod perfecte conspexerit aliquando, non potest explicare verbis.

ID XML 50262