Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Ecclesiastes
Caput 1 · 2
Vulgata
vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas
Glossa Ordinaria
Vanitas vanitatum.ID.Provanitas vanitatumsecundum quosdam interpretes possumus dicere, etc., usque ad donec veniat quod perfectum est.Antequam suam ponat sententiam, quemdam apparatum videtur et ornamentum facere, cum dicit:Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.Postea a majori, id est ab homine incipit, ostendens ipsum vanitati subjectum, id est mutabilitati. Et hoc est,vanitas,etc. Vanitas omnis homo vivens: quanto magis caetera! Unde,Vanitati subjecta est creatura, non volens, sed propter eum qui,etc. Quidquid enim non esse potest, vanitas dici potest, quia mutari potest. Solus Deus semper idem est quod est. Quod autem mutatur, quodammodo evanescit, et non est quod erat; ad comparationem Creatoris, omnis creatura vanitas potest dici et quasi nihilum computari.HIER.Si cuncta quae fecit Deus, etc., usque ad cogor non semel, sed bis dicere,Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.