Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Deuteronomi
Caput 1 · 2
Vulgata
undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne
Glossa Ordinaria
Undecim diebus.Lex per Moysen undecim diebus explanata, Judaicae plebis transgressionem in mandatis Decalogi significat:Undecim dies sunt undecim apostoli per quosJuda reprobatoEvangelium Christi praedicatum est in mundo.De Horeb.Qui HebraiceChoreb; incipiens per Seir, id est pilosum et sordidum vitiis populum transiens venit ad Cadesbarne: qui commutatus vel electus vel nobilis interpretatur, significans litteralem legis sensum in spiritalem per Evangelium commutatum.Omnia enim in figura contingebant illis, scripta ad correctionem nostram, in quos fines saeculorum deveneruntI Cor. 10.. Lex enim non est soluta, sed adimpleta,nec unum iota aut unus apex praeteribit donec omnia fiantMatth. 5..