Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Deuteronomi
Caput 1 · 1
Vulgata
haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum
Glossa Ordinaria
Haec sunt verba,etc. Praemittit legislator titulum quasi prologum, in quo ostendit nomen auctoris, et quid fecerit, et ubi, et quando. Sicut paulo post in glossa distinguetur, et terminatur ut quibusdam videtur, ibi:Quadragesimo,etc., vel inferius, ibi:Deus noster,etc. Sed ad eorum evidentiam quae in prologo, et eorum quae sequuntur, tangenda est aliquantulum veritas historiae. Ab exitu filiorum Israel de Aegypto usque quo pervenerunt ad campestria Moab supra Jordanem: fluxerunt quadraginta duo anni, in quibus diversis temporibus quadraginta duas mansiones fecerunt. Quando nubes levabatur, castra movebantur, et cum stabat, figebantur et manebant in eodem loco quousque iterum levabatur nubes. Prima mansio fuit in Ramesse, ultima in campestribus Moab. A Ramesse usque ad montem Sina, spatio quadraginta septem dierum duodecim mansiones fecerunt et hoc primo anno, et ibi fere totum annum steterunt. Ibi lex data est, ibi Genesis scriptus, Exodus, Numeri scripti sunt, et magna pars hujus. Inde pedem moventes anno secundo pervenerunt in Cadesbarne et in spatio illo fecerunt viginti mansiones; de Cadesbarne miserunt exploratores, qui revertentes nuntiaverunt terram bonam, sed robustos et gigantes homines invenerunt, et territi volentes redire in terram Aegypti, unde iratus Dominus. Abierunt retro et lustraverunt montem Seir per triginta octo annos, ibi mortui et prostrati sunt murmurantes. In quadragesimo anno pervenerunt ad Cadesbarne, unde retro abierunt per desertum, et in illo spatio novem mansiones iterum fecerunt. Undecim vero dies Moyses antequam veniret ad Cadesbarne, legem solo verbo recapitulavit, et de Cadesbarne usque ad campestria Moab, et illo spatio undecim dierum scripto voluit commendare. Ecce de primo anno duodecim, de secundo una et viginti, de reliquis novem, et ita quadraginta duae mansiones.Haec fuit causa hujus libri, ut scilicet quae facta fuerant, breviter collecta, arctius tenerentur in memoria, facile enim retinentur quae breviter dicuntur.RAB. in Deut.Haec sunt verba,etc. Principium Deuteronomii titulus esse videtur totius operis, quia personam indicat auctoris, et quid fecerit, et locum, et tempus. Nomen quoque libri gratiam demonstrat Novi Testamenti. Deuteronomium namque secunda lex interpretatur, et Evangelium significat, quod Veteris Testamenti sacramenta spiritualiter explanat. Sicut liber Deuteronomii repetitio est quatuor librorum legis: illi enim proprias continent in se causas, iste replicat universa, habet et ipse propria sacramenta.ID.Haec sunt verba.Hoc de se tanquam de alio, etc., usque ad ut nemo possit dubitare Moysen ista scripsisse.Locutus est.Moyses lex vetus est, quae trans Jordanem, id est ante baptismum, Israeliticum docuit populum. In Jordane enim significatur baptismus in quo baptizatus est Christus: in solitudine campestri, id est in sterilitate carnalis populi, qui fructum virtutum non attulit.In solitudine,sterilitate plebis, cui dicitur:Relinquetur vobis domus vestra desertaMatth. XXXI; Luc. 13..Contra mare.Quia generatio prava et perversa ablutionem peccatorum in sanguine Christi credere noluit.Inter Pharan.Pharan auctus; Thophel, insulsitas; Laban, dealbatio; Haseroth, atria. Auctus est enim populus numero hominum, doctrina legis et prophetarum; sed insulsus fuit, quia sal sapientiae non habuit, dealbatus vero legis caeremoniis variisque munditiis, quas ex littera legis se habere credidit. Qui bene per atria significatur, tanquam per divinas Scripturas ad introitum fidei paratus, unde multi in adventu Christi facilius susceperunt, quem ante praedictum agnoverunt, unde Philippus:Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae invenimus Jesum filium Joseph a NazarethJoan. 1.. Quatuor hi montes, quatuor Evangelia significant, quibus Ecclesia circumdatur.