Aller au contenu

Bible Historiale

Prototype — Biblia et Glossa

Ancien Testament

Numeri

Caput 1 · 7

Vulgata

de Iuda Naasson filius Aminadab

ID XML 3607

Glossa Ordinaria

De tribu Juda.ID.Possunt significari in Juda omnes qui recte invocant nomen Domini, nec sensu nec verbo dissentientes a norma fidei: quorum merito Naasson princeps est, qui scilicet non solum alios praedicando instruit, sed etiam virulenta vitiorum jacula corpus suum castigando in semetipso interficit, secundum illud:Castigo corpus meum et in servitutem redigo,etc.I Cor. 9..Allegorice, Juda, de quo reges, qui interpretaturconfessiovellaudatio,hic populum significat Ecclesiae, cujus caput est leo de tribu Juda, id est, Christus. Vere enim fidei laudatio vel confessio, id est, recta praedicatio, tantum in Ecclesia est. Naasson ergo, id estserpentinus,velaugurium,filius Aminadab, scilicetspontanei populi,Salvator intelligitur de patriarchis, Deo devotis famulis, genitus, qui per mortem suam destruxit diabolum. In serpente enim, unde primum mortis causa, id est peccatum, processit, mors figuratur. Unde:Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, sic exaltari oportet filium hominis,etc.Joan. 3..

ID XML 30154