Bible Historiale
Prototype — Biblia et Glossa
Nouveau Testament scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias In quod vel,etc. Quod tempus, id est quo anno, vel sub quo principe. Quale, bellicosum vel pacificum, vel quo ordine, per partum virginis, vel quo alio modo.Spiritus Christi.Archangelos et propinquos, vocat spiritus, per quos operatur Dominus, quia Christo sunt subjecti.Posteriores glorias.Duae sunt glorificationes Domini secundum suscepti hominis formam. Una qua resurrexit a mortuis, et alia qua ascendit in coelum ante oculos apostolorum. Restat tertia, et ipsa erit in conspectu hominum, cum in majestate venerit ut reddat cuique secundum opera sua.Epistola Petri I
Caput 1 · 11
Vulgata
Glossa Ordinaria