Aller au contenu

Bible Historiale

Prototype — Biblia et Glossa

Ancien Testament

Canticum Canticorum Salomonis

Caput 2 · 5

Vulgata

fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo

ID XML 18263

Glossa Ordinaria

Fulcite.Jam supradictis confortata, ita in amorem Dei ardet, ut prae nimio amore vel poenis illatis languor carnis immineat. Vel,fulcite,id est, vos alii, vel perfectiores, vel incipientes bene operando, sitis mihi recreatio, ut in bonis operibus vestris quiescam, quae adhuc non possum quiescere contemplando vultum Dei. Ideofulcite,ut et praesens et futurum subsidium habeatis, sicut ego in languore meo habeo. Quanto se ad amorem sponsi accendit, tanto ab amore temporalium languescit: unde subdit:Langueo.

ID XML 35466