Bible Historiale
Prototype — Biblia et Glossa
Ancien Testament ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus Ecce tu pulcher es, dilecte mi et decorus.Audiens sponsa se per dilectionem sponsi meruisse, ut ab ipso sponso laudaretur, sponso vicem in laudibus tribuit: non quod ei, quod non habet, suo praeconio largiatur, sed intelligens decorem ejus, per quem et ipsa decora facta est, ait:Ecce tu pulcher es,etc.Lectulus noster floridus.Aliquando Ecclesia quasi in lectulo cum sponso quiescit, tempore scilicet pacis, ubi Dei pulchritudinem liquidius aspicit, et prolem fidelium flore fidei redolentem, ex aqua et Spiritu sancto gignit. Aliquando cum sponso insurgente tentatione in acie consistit. Vel,lectulus,pusilli fideles, qui Deo sunt quies et magistris suis, per hoc, saltem, quod peccare mortaliter nolunt, qui florent initiis bonorum operum, per quod dant spem fructus, id est majorum operum. Quietam in sponso vitam agere volens quales domus sint, in quibus eum suscipere velit insinuat. Pax Ecclesiae, virtutibus floret et spirituali prole multiplicatur.Canticum Canticorum Salomonis
Caput 1 · 15
Vulgata
Glossa Ordinaria