Aller au contenu

Bible Historiale

Prototype — Biblia et Glossa

Ancien Testament

Canticum Canticorum Salomonis

Caput 1 · 1

Vulgata

osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino

ID XML 18243

Glossa Ordinaria

Osculetur me osculo oris sui.Vox praecedentium adventum Christi qui orant ad patrem sponsi, id est Christi. In mediis precibus exauditur, et videns sponsum ad ipsum loquitur: Tangat me dulcedine praesentiae suae, quam a prophetis saepius promissam audivi, et velut osculum afferens, etiam mei oris attactum suscipiat; id est, interrogantem me de via salutis audiat, et utraque unum faciens, osculum pacis afferat. Osculari pro pacificari ponitur, ad similitudinem illorum qui propter discordiam a dominis suis recesserunt, sed redeuntes se invicem osculantur, et perfecte pacificantur, sic Synagoga genus humanum a Deo per peccatum remotum, optat reconciliari per incarnationem Filii. Quot praecepta ex ejus praedicatione cognoscit, quasi tot oris ejus oscula suscipit. Loquitur more amantis, quae prae fervore dilectionis ordinem loquendi non valet observare. Sicut enim in osculo duo corpora diversa junguntur, sic in incarnatione Filii duae substantiae divinitatis et humanitatis penitus diversae inseparabili conjunctione uniuntur.Meliora sunt.Ubera sponsi Christi nominat, quod muliebre est, ut ipso carminis initio figurate se loqui manifestet. Ideo desidero osculum, quod est etiam redemptio mea; quia instructiones tuae, quae sunt lac et nutrimenta puerorum, sunt meliores aliis doctrinis, quae non fovent, sed occidunt simplices: sicut vinum enecat parvulos. Unguentorum odoribus opinio solet signari virtutum.

ID XML 35446