Bible Historiale
Historia Scholastica
Incipit
Theologiae Disciplinae
Incipit
Imperatoriae majestatis est, in palatio tres habere mansiones: auditorium vel consistorium in quo jura decernit: coenaculum, in quo cibaria distribuit; thalamum, in quo quiescit. Ad hunc modum Imperator noster, qui imperat ventis et mari, mundum hunc habet pro auditorio: ubi ad nutum ejus omnia disponuntur. Unde illud Isaiae: Coelum et terram ego impleoIsa. XXV. Secundum hanc dicitur Dominus. Unde: Domini est terra, et plenitudo ejusPsal. XXII. Animam justi habet pro thalamo, quia deliciae sunt ei ibi quiescere, et esse cum filiis hominumProv. VIII: secundum hanc dicitur sponsus, et anima cujusque sponsaOse. II: Sacram Scripturam habet pro coenaculo, in qua sic suos inebriat, ut sobrios reddat. Unde: Ambulavimus in domo Dei cum consensuPsal. LIV, in sacra Scriptura id ipsum sapientes. Secundum hanc dicitur paterfamilias: Coenaculi hujus tres sunt partes, fundamentum, paries, tectum. Historia fundamentum est, cujus tres sunt species: annalis, kalendaria, ephimera. Allegoria paries superinnitens, quae per factum aliud factum figurat. Tropologia, doma culmini superpositum, quae per id quod factum est quid a nobis sit faciendum insinuat. Prima planior, secunda acutior, tertia suavior: sumitur allegoria quandoque a persona, ut Isaac significat Christum; etiam David quandoque hoc modo significat Christum. Quandoque a re quae non est persona, ut vervex occisus humanitatem passam significat, et lapis duritiem cordis: persona enim est individua rationalis naturae substantia; quandoque a numero, ut apprehendent septem mulieres virum, unum, etc.Isa. IV, id est septem dona gratiarum Spiritus sancti. Quandoque a loco, ut per montem in quo docebat Christus eminentia virtutumMatth. V; quandoque a tempore, ut non sit fuga vestra hieme vel SabbatoMatth. XXIV, id est in refrigeratione charitatis; quandoque a facto, ut interfectio Goliae a DavidI Reg. XVII, id est interfectio diaboli a Christo. Tropologia est sermo conversivus, pertinens ad mores animi; et magis movet quam allegoria, quae pertinet ad Ecclesiam militantem, anagoge ad triumphantem et ad Domini trinitatem.