Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA LIBRI NUMERORUM
CAPUT XLVI: De festo Propitiationis
Decima die ejusdem mensis erat festum PropitiationisNum. XXIX, quia ea die rediit Moyses ad eos, referens Deum eis placatum super offensam vituli conflatilis, ea die jejunabant homines, et jumenta, et pueri septenes, a vespera usque ad vesperam pro memoria mortuorum. Unde etiam dicebatur dies afflictionis. Dicebatur quoque dies expiationis, quia ea die sanguine vitulae rufae expiabatur tabernaculum, et altare, ut praedictum est. Et fiebat cinis ex eo ad expiationem immundorum, et ipsi expiabantur a peccatis illius anni, per emissionem hirci apompeii. Erat enim oblatio diei illius vitulus unus, aries unus, agni anniculi septem, hircus pro peccato, cum libamentis eorum.