Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT XXXII: De decimis, et votivis

In decimatione animalium, quod decimum, vel nascendo, vel numerando veniebat, Domino sanctificabatur, nec mutari licebat in melius, vel deteriusLevit. XXVII. Similiter animal quod vovebat, dominus non licebat immutari, si quis quod voverat immutaret, et votivum et immutatum erat domini. Sed distinguendum est de hujusmodi votis. Aliquando enim sic ex voto aliquid sanctificabatur Domino, quod anathematizabatur; illud non poterat vendi a sacerdotibus, vel alienari. Quandoque non sic obligabantur votiva, sed poterant vendi a sacerdote, determinato pretio, secundum utilitatem quae ex his poterat provenire, sive esset anima, vel fundus. Qui tamen voto dederat, si volebat illud emere supra aestimationem, pro quo alii daretur, adderet quintam ejus partem. Quod ideo est statutum, ne qui voverat, aspiraret, quasi ad poenitentiam ductus, nec etiam digniorem aliis se putaret in emptione ejus rei, quia eam dederat.