Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA LIBRI LEVITICI
CAPUT X: De hostia pro peccato animae
Cum autem peccabat per ignorantiam anima de populo terrae, offerebat capram immaculatam, eo modo quo alii, vel agnumLevit. IV; et fiebat de hac hostia eodem modo quo et de hirco principis. Si autem non poterat manus ejus invenire pecus, offerebat duos pullos turturis, vel columbae, quorum alter offerebatur Domino in holocaustum, alter erat sacerdotum, cujus tamen sanguis ad fundamentum altaris holocausti distillabatur, quia pro peccato erat. Quod si nec aviculas poterat invenire, offerebat similam, decimam partem ephi, nec mittebat in ea oleum, aut thus, quia pro peccato erat. Cujus memoriale sacerdos adolebat super altare; reliquum ipse habebat in munere.