Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA LIBRI JUDICUM
CAPUT IV: De loco Flentium in Galgalis
Angelus autem Domini apparuit in Galgala, et cum convenissent filii Israel ad eum, de finibus, transtulit se ad alium locum, et insecuti sunt eumJud. II. Cumque improperasset eis Dominus per angelum beneficia, quae eis contulerat, addidit. Cur inistis foedus cum habitatoribus terrae hujus, et reservastis aras eorum, et noluistis audire vocem meam. Quamobrem dii eorum erunt vobis in ruinam. Haec angelo loquente, elevaverunt vocem suam, et fleverunt, et vocatum est nomen loci illius, locus Flentium, cognominatus ab eventu, sicut Galgala Collis praeputiorum. Immolaveruntque ibi hostias Domino. Porro hic recapitulat historiam de Josue ad continuandam ordinis seriem dicens: Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, servieruntque Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui post eum vixerunt, et noverunt opera Domini, quae fecerat cum Israel. Mortuus est autem Josue, et omnis generatio seniorum congregata est ad patres suos.