Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA LIBRI II REGUM

CAPUT II: De prima unctione David in regem super tribum Juda in Hebron

Post haec ex responso Domini, ascendit David in Hebron, et habitavit ibi cum duabus uxoribus suis in domo sua, virique ejus manserunt in oppidis Hebron. Et unxerunt eum viri Juda in regem super tribum JudaII Reg. II. Hic inchoatur quarta aetas, non pro nuntio regni Judaeorum, ut quidam volunt, quia tunc inchoasset a Saule, sed pro innovatione promissionis, quae patribus olim data erat de regno Christiano, quod praefiguratum est in David, jurante Domino David veritatem, de fructu ventris ejus sessuro super sedem suamPsal. CXXXI. Nuntiatumque est David quod Jabitae sepelissent Saul, et nuntiavit eis dicens. Benedicti vos a Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro: retribuet vobis Dominus. Sed et ego retribuam. Nec timeatis quasi non habentes regem, quia unxit me domus Juda regem sibi.