Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA LIBRI GENESIS
CAPUT LXV: De morte Hismaelis
Vixit quoque Hismael centum triginta septem annos, et mortuus estGenes. XXV, tradunt illum Hebraei dysenteria mortuum fuisse coram cunctis fratribus suis, id est coram fratribus suis adhuc viventibus, obiit. Habitavit posteritas ejus ab Evila usque Sur; est vero Evila India, ab Evila nepote Noe sic dicta. Sur autem est solitudo inter Cades, et Barath, extendens desertum, usque ad Mare Rubrum et Aegypti confinia.