Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LXI: De adventu Rebeccae ad Isaac

Eo tempore Isaac habitabat in Gerara, et forte deambulabat, per viam, quae ducit ad puteum viventis et videntis. Egressus enim erat ad meditandum in agro, forte de mora serviGen. XXIV. Alia littera habet, ad exercitandum, forte laborans in agro, vel quidpiam operis ad deducendum agens. Rebecca vero, Isaac viso et cognito, quod vir ejus esset, descendens de camelo, et tollens teristrum, vel pallium album, operit, et compsit se. Est autem teristrum genus Arabici vestimenti mulierum. Isaac vero introduxit eam in tabernaculum matris suae, et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris acciderat, temperaret.