Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA LIBRI GENESIS
CAPUT CXI: De Nephtalin
Nephtalin cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinisGen. XLIX. Per velocitatem cervi significatur velocitas terrae uberioris, quae prae aliis pretiosos fructus parit. Alii habent ager irriguus, quia super lacum Genezareth Jordane irrigatur, vel aquae calidae ibi sunt. Commendationem vero eloquiorum ad montem Thabor, qui in finibus ejus est referunt, quia eum prophetae incoluerunt, vel quia de primis ejus frugibus offerebatur in Pascha, unde fiebat laus Deo, quae est eloquium pulchritudinis. Tamen ad Christum et apostolos verius refertur, quia ibi maxime docuit.