Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA LIBRI GENESIS
CAPUT 42: De egressu Thare, et suorum de Chaldaea
Egressus est ergo Thare cum illis, ut irent in terram Chanaan, venerunt usque ad HaranGen. XIMesopotamiae civitatem. Septuaginta Interpretes ponunt Charram, quia cum h aspirationem utrobique habeat, in Graecum vertere non potuerunt, ch pro utraque aspiratione posuerunt. Unde et filium Noe Habam dixerunt Cham. Inde est quod varie legitur Oreb, vel Choreb, Raab, vel Rachab. Mesopotamia vero a circumfluentibus aquis, nomen accepit. Meso enim medium, potamos aqua, sicut Aquilegia dicitur, quasi aquis ligata. Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.