Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA LIBRI GENESIS
CAPUT 20: De statu innocentiae eorum ante peccatum
Erat autem uterque nudus, nec erubescebantGen. II. Nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum, sicut non erubescimus, si quis viderit manus, et caput, et pedes nostros. Inordinatus enim motus membrorum ipsa facit pudenda. Sic et pueri si videantur pudenda eorum non erubescunt, quia beneficio aetatis motum erubescibilem nondum senserunt: qui pudendus est et inordinatus, quia non sine peccato fit, nisi raro spe prolis excusatus; cum tamen excusari potest a peccato, rubore carere non potest. Unde sanctus Zacharias cum sanctam Elisabeth cognosceret ad gignendum sanctum praecursorem Domini, tamen videri noluitLuc. I. Et quibusdam hic visum est Deum praecepisse utrique de abstinentia pomi, licet praeoccupatum sit.